Trascrizioni dal libro  Hortus Nitidissimis  di Christophorus Iacobus Trew, pubblicato nel 1750,

conservato presso il Natural History Museum Hortus di Londra      (vedi).

HORTVS NITIDISSIMIS OMNEM PER ANNVM SVPERBIENS FLORIBVS SIVE AMOENISSIMORVM FLORVM IMAGINES

QVAS MAGNIS SVMPTIBVS COLLEGIT VIR CLARISSIMVS

D. D. CHRISTOPHORVS IACOBVS TREW   REIPVBLICAE NORIMBERG. PHYSICVS SENIOR &c.

IPSO VERO ANNVENTE IN AES INCISAS VIVISQVE COLORIBVS PICTAS

IN PVBLICVM EDIDIT IOHANNES MICHAEL SELIGMANN. 

NORIMBERGAE, TYPIS IOHANNES IOSEPHI FLEISCHMANNI. MDCCL

.................

LILIO-NARCISSUS 

Flos iste tenuis a similitudine ita uocatur, qua de caussa Anglis quoque Lily Daffodil dicitur. Germanis {GREEK} Narcissus appellatur. LINNAEUS Amaryllida iocat hunc florem, PLINIO auctore.

Decem sunt species a LINNAEO notatae.

................

5. Amaryllis seu Lilionarcissus spatha multiflora, corollis campanulatis aequalibus, genitalibus declinatis. Bella Donna.

................

Quintam Lilionarcissi speciem, Bella Donna dictam, e Lusitania in Angliam apportarunt, ubi plurimi hortilla gaudent. Nam bulbi maxime sese augent, in iis praecipue regionibus, ubi sub dio incrementa capiunt. Italorum, praecipue Florentinorum horti, illis superbiunt. In primis Florentiae uenduntur, ut conclauibus sint ornatui. Narcissum Bella Donna hunc florem Itali appellant; neque aliam, quam Lilia vulgaria, culturam desiderant. Quamquam haud ante Augustum mensem in istis regionibus florent, tamen optimum semen proferunt, quo fit, ut ualde propagentur. In nostris uero terris fictilibus committi debent, terra leui nouaque repletis. Hiberno tempore cauendum, ne frigus foliola perdat. Tunc enim radiculae hunc in modum debiles redduntur, ut uix post aliquot annos iterum Flores ista species mense Septembri duratque ad Maium. Tunc marcescunt; radices sedulo translocandae, ante Iulii aduentum. Isto enim ense filamenta iam generarunt, nihilque bulbis magis nocet, quam intempestiua remotio, qui bene crscunt, quando in antes solo sicco repletos iuxta murum, meridiem uersus, deposueris, contraque frigoris uim muniueris. Radices istae antibus commissae fortius crescent, quam quae fictilibus immiseris.

            Georg Dionysius Ehret: Lilionarcissus Bella Donna in Hortus Nitidissimi... di Ch.J. Trew